- AEOLIA et AEOLIS
- AEOLIA, et AEOLISolim late admodum accepta Graecicnim omnes extra Isthmum (exceptis Atheniensibus, megarensibus et Doriensibus Parnassi accolis) Aedenses dicti sunt, Strabo l. 8. Plin. l. 5. c. 30. Melae, l. 1. c. 2. Ptolemae, aliisque. Asiae proprie sic dictae regio, mari Aegaeo exposita, inter Troadem ad arctos, et Ioniam ad meridiem. Populi Aeoles ab Aeolo Hellenis filio dicti, qui relictâ patriâ in Asiam traiecerunt, sedibusque in Mysia minore fixis, Aeolidem vocârunt; quae Sarcum hodie, teste Castaldo, dicitur. Dionysius de situ orbis.Την` δὲ μετ᾿ Αἰολίδος παραπέπταται ἤθεα γάιης,Αἰγάιου παρὰ χεῖλος, ὑπὲρ μέγαν Ε῾λλήςποντον.Contigit haec migtatio (una ex tribus celeberrimis Graecorum in Asiae Coloniis) quatuor aetatibus ante Ionicam, de qu suô locô, Strabo d. l. Sed illa non erat unius aetatis. Profectionis auctor erat Orestes, cuius socius Pisader Thebanus erat; sed hi mhil perfecerunt. Penthilus Orestis fil. Lesbum occupavit, annis 60. post Troiae casum, sub Heraclidatum Κάθοδὸν. Eôdem tempore Cleva et Malaeus (ipsi quoque de stripe Agamemnois) Cumam condiderunt. Archelaus Penthili fil. coloniam cuxit in Cyzicenam, circa Daschylium; Grais usque ad Granicum fluv. progressus est, Strabo ibid. Grais, Echelati fil. Penthili nepos, Lacedaemoniorum auxiliô, regionem inter Ioniam et Mysos, quae Aeolis dicitur occupavit. Tanta fuit Aeolicae expeditionis molitio, nec nisi ab orestis (cuius libros Heraclidae patriâ pepulerant) pronepote tandem, circa Ionicae migrationes forte tempora, perfecta. Urbium maximae et praestantissmia Cuma. Haec et Lesbus quasi metropoles fuêre reliquarum, quae numerô fere XXX. erant, ut videre est apud Herodotum l. 1. c. 149. 150. 151. ubi Symrna, quâ ratione per Iones avulsa sit a systemate XII. Urbium Aeolicarum in continente, addit. Vide quoque Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XIII. ubi de Aeolica migratione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.